Liber Tobiae*

Caput 8: Versus 1

Postquam vero coenaverunt,etc.BEDA, in Tobiam, tom. 2.Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctae Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus.BEDA, ubi supra.Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem verae fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium laesione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur.
(* Traductions européennes)